Liber Sapientiae*

Caput 8: 1

adtingit enim a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter
(* Traductions européennes)

Glose

Attingit a fine.Id est a principio mundi usque ad adventum Christi, mirifica opera et sincera testimonia per Vetus Testamentum fortiter asserit, et ab incarnatione Verbi usque ad finem mundi suavitatem Evangelii exponit.A fineergousque ad finem fortiter pertingit,quia ubique perfecte agit: finis enim perfectionem significat.